Found 8719 Results for: Dom
Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis. (Liber Deuteronomii 6, 16)
Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi: (Liber Deuteronomii 6, 17)
et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis, (Liber Deuteronomii 6, 18)
Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis? (Liber Deuteronomii 6, 20)
dices ei: Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti: (Liber Deuteronomii 6, 21)
fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro, (Liber Deuteronomii 6, 22)
Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie. (Liber Deuteronomii 6, 24)
Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis. (Liber Deuteronomii 6, 25)
Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingrederis, et deleverit gentes multas coram te, Hethæum, et Gergezæum, et Amorrhæum, Chananæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te: (Liber Deuteronomii 7, 1)
tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis fœdus, nec misereberis earum, (Liber Deuteronomii 7, 2)
quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis: irasceturque furor Domini, et delebit te cito. (Liber Deuteronomii 7, 4)
quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. (Liber Deuteronomii 7, 6)