Found 8719 Results for: Dom
Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Ægypto cunctis videntibus. (Liber Deuteronomii 1, 30)
Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. (Liber Deuteronomii 1, 31)
Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro, (Liber Deuteronomii 1, 32)
Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait: (Liber Deuteronomii 1, 34)
præter Caleb filium Jephone: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum. (Liber Deuteronomii 1, 36)
Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc: (Liber Deuteronomii 1, 37)
Et respondistis mihi: Peccavimus Domino: ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem, (Liber Deuteronomii 1, 41)
ait mihi Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis: non enim sum vobiscum: ne cadatis coram inimicis vestris. (Liber Deuteronomii 1, 42)
Locutus sum, et non audistis: sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem. (Liber Deuteronomii 1, 43)
Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestræ voluit acquiescere. (Liber Deuteronomii 1, 45)
Profectique inde, venimus in solitudinem, quæ ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus: et circuivimus montem Seir longo tempore. (Liber Deuteronomii 2, 1)
Dixitque Dominus ad me: (Liber Deuteronomii 2, 2)