Found 1368 Results for: Dixit
Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 17)
Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 25)
confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 43)
dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 63)
Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 5)
Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 6)
et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. (Evangelium secundum Marcum 1, 17)
Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare. (Evangelium secundum Marcum 1, 40)
Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna. (Evangelium secundum Marcum 4, 39)
et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas. (Evangelium secundum Marcum 5, 7)
Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. (Evangelium secundum Marcum 5, 33)
Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. (Evangelium secundum Marcum 5, 34)
