Found 541 Results for: Dies Dominica
Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies: et portabis iniquitatem domus Israël. (Prophetia Ezechielis 4, 5)
Ecce circumdedi te vinculis: et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuæ. (Prophetia Ezechielis 4, 8)
Venit contritio super te, qui habitas in terra: venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriæ montium. (Prophetia Ezechielis 7, 7)
Ecce dies, ecce venit: egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia, (Prophetia Ezechielis 7, 10)
Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non lætetur, et qui vendit, non lugeat: quia ira super omnem populum ejus. (Prophetia Ezechielis 7, 12)
Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio? (Prophetia Ezechielis 12, 22)
Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis. (Prophetia Ezechielis 12, 23)
Fili hominis, ecce domus Israël dicentium: Visio quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat. (Prophetia Ezechielis 12, 27)
Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita: (Prophetia Ezechielis 21, 25)
cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita. (Prophetia Ezechielis 21, 29)
In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis, quæ fecisti, polluta es: et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum: propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris. (Prophetia Ezechielis 22, 4)
multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti. (Prophetia Ezechielis 23, 19)