Found 541 Results for: Dies Dominica
Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris præcepta mea et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos. (Liber I Regum 3, 14)
Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similæ, et sexaginta cori farinæ, (Liber I Regum 4, 22)
Qui custodisti servo tuo David patri meo quæ locutus es ei : ore locutus es, et manibus perfecisti, ut hæc dies probat. (Liber I Regum 8, 24)
Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat judicium servo suo, et populo suo Israël per singulos dies : (Liber I Regum 8, 59)
Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israël, quadraginta anni sunt. (Liber I Regum 11, 42)
Dies autem quibus regnavit Jeroboam, viginti duo anni sunt : et dormivit cum patribus suis, regnavitque Nadab filius ejus pro eo. (Liber I Regum 14, 20)
Post dies autem siccatus est torrens : non enim pluerat super terram. (Liber I Regum 17, 7)
Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam, in anno tertio, dicens : Vade, et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terræ. (Liber I Regum 18, 1)
Facta est autem quædam dies, et transibat Eliseus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quæ tenuit eum ut comederet panem: cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem. (Liber II Regum 4, 8)
Facta est ergo dies quædam, et veniens divertit in cœnaculum, et requievit ibi. (Liber II Regum 4, 11)
Crevit autem puer: et cum esset quædam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores, (Liber II Regum 4, 18)
Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus: hæc enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur: venite, eamus, et nuntiemus in aula regis. (Liber II Regum 7, 9)