Found 5132 Results for: Deuteronomy I Moses Autem Legem
sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum. (Liber Isaiae 51, 8)
Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum. (Liber Isaiae 51, 15)
Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ; attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus. (Liber Isaiae 53, 5)
Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent ; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. (Liber Isaiae 54, 10)
Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariæ. (Liber Isaiae 57, 3)
Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. (Liber Isaiae 57, 13)
Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. (Liber Isaiae 57, 20)
Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos ; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. (Liber Isaiae 60, 2)
Populus autem tuus omnes justi ; in perpetuum hæreditabunt terram: germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. (Liber Isaiae 60, 21)
Vos autem sacerdotes Domini vocabimini: Ministri Dei nostri, dicetur vobis, fortitudinem gentium comedetis, et in gloria earum superbietis. (Liber Isaiae 61, 6)
Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino ; tu autem vocaberis, Quæsita civitas, et non Derelicta. (Liber Isaiae 62, 12)
Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos. (Liber Isaiae 63, 10)