Found 1937 Results for: Deus Victoria
Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam: ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria. (Liber II Samuelis 12, 28)
Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non revertuntur: nec vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est. (Liber II Samuelis 14, 14)
Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum domini mei regis sicut sacrificium. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur: unde et Dominus Deus tuus est tecum. (Liber II Samuelis 14, 17)
Clamans autem Achimaas, dixit ad regem: Salve rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem. (Liber II Samuelis 18, 28)
et versa est victoria in luctum in die illa omni populo: audivit enim populus in die illa dici: Dolet rex super filio suo. (Liber II Samuelis 19, 2)
Et Amasæ dicite: Nonne os meum, et caro mea es? hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si non magister militiæ fueris coram me omni tempore pro Joab. (Liber II Samuelis 19, 13)
sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathæ filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus: feceruntque omnia quæ præceperat rex, et repropitiatus est Deus terræ post hæc. (Liber II Samuelis 21, 14)
Deus fortis meus: sperabo in eum ; scutum meum, et cornu salutis meæ: elevator meus, et refugium meum ; salvator meus: de iniquitate liberabis me. (Liber II Samuelis 22, 3)
Deus, immaculata via ejus ; eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se. (Liber II Samuelis 22, 31)
Quis est Deus præter Dominum, et quis fortis præter Deum nostrum? (Liber II Samuelis 22, 32)
Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam. (Liber II Samuelis 22, 33)
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meæ. (Liber II Samuelis 22, 47)