Found 2412 Results for: Deus Verbum
dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. (Epistula ad Hebraeos 9, 20)
Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. (Epistula ad Hebraeos 10, 7)
tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. (Epistula ad Hebraeos 10, 9)
Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. (Epistula ad Hebraeos 11, 5)
Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus. (Epistula ad Hebraeos 11, 10)
nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. (Epistula ad Hebraeos 11, 16)
arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit. (Epistula ad Hebraeos 11, 19)
In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? (Epistula ad Hebraeos 12, 7)
et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum. (Epistula ad Hebraeos 12, 19)
Etenim Deus noster ignis consumens est. (Epistula ad Hebraeos 12, 29)
Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. (Epistula ad Hebraeos 13, 4)
Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. (Epistula ad Hebraeos 13, 7)