Found 1992 Results for: Deus Nobiscum
Dixit autem rex ad Ethai Gethæum: Cur venis nobiscum? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo. (Liber II Samuelis 15, 19)
Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem. (Liber II Samuelis 15, 20)
Clamans autem Achimaas, dixit ad regem: Salve rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem. (Liber II Samuelis 18, 28)
Et Amasæ dicite: Nonne os meum, et caro mea es? hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si non magister militiæ fueris coram me omni tempore pro Joab. (Liber II Samuelis 19, 13)
sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathæ filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus: feceruntque omnia quæ præceperat rex, et repropitiatus est Deus terræ post hæc. (Liber II Samuelis 21, 14)
Præsidioque ei fuit Abisai filius Sarviæ, et percussum Philisthæum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes: Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israël. (Liber II Samuelis 21, 17)
Deus fortis meus: sperabo in eum ; scutum meum, et cornu salutis meæ: elevator meus, et refugium meum ; salvator meus: de iniquitate liberabis me. (Liber II Samuelis 22, 3)
Deus, immaculata via ejus ; eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se. (Liber II Samuelis 22, 31)
Quis est Deus præter Dominum, et quis fortis præter Deum nostrum? (Liber II Samuelis 22, 32)
Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam. (Liber II Samuelis 22, 33)
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meæ. (Liber II Samuelis 22, 47)
Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me. (Liber II Samuelis 22, 48)