Found 1946 Results for: Deus Decima Pestis
Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. (Actus Apostolorum 10, 15)
dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem. (Actus Apostolorum 10, 28)
Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ; (Actus Apostolorum 10, 34)
Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus). (Actus Apostolorum 10, 36)
Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. (Actus Apostolorum 10, 38)
Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri, (Actus Apostolorum 10, 40)
Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris. (Actus Apostolorum 11, 9)
Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? (Actus Apostolorum 11, 17)
His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam. (Actus Apostolorum 11, 18)
Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea, (Actus Apostolorum 13, 17)
Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta: (Actus Apostolorum 13, 21)
Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum, (Actus Apostolorum 13, 23)