Mosaico decorativo

Found 1962 Results for: Deus Adam

  • Dominus ergo Deus tuus transibit ante te: ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas: et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus. (Liber Deuteronomii 31, 3)

  • Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te. (Liber Deuteronomii 31, 6)

  • Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala. (Liber Deuteronomii 31, 17)

  • Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. (Liber Deuteronomii 32, 4)

  • Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël. (Liber Deuteronomii 32, 8)

  • Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus: (Liber Deuteronomii 32, 12)

  • Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. (Liber Deuteronomii 32, 21)

  • Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos? (Liber Deuteronomii 32, 30)

  • Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt judices. (Liber Deuteronomii 32, 31)

  • Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. (Liber Deuteronomii 32, 39)

  • Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes, (Liber Deuteronomii 33, 26)

  • Ecce præcipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris. (Liber Iosue 1, 9)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina