Found 2837 Results for: Deus: Legatum David
Ego sum pauper et dolens ; salus tua, Deus, suscepit me. (Liber Psalmorum 68, 30)
Quoniam Deus salvam faciet Sion, et ædificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam. (Liber Psalmorum 68, 36)
In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus. (Liber Psalmorum 69, 1)
Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina. (Liber Psalmorum 69, 2)
Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris. (Liber Psalmorum 69, 6)
Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum. (Liber Psalmorum 70, 1)
Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, et iniqui: (Liber Psalmorum 70, 4)
dicentes: Deus dereliquit eum: persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat. (Liber Psalmorum 70, 11)
Deus, ne elongeris a me ; Deus meus, in auxilium meum respice. (Liber Psalmorum 70, 12)
Deus, docuisti me a juventute mea ; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. (Liber Psalmorum 70, 17)
Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni quæ ventura est, potentiam tuam, (Liber Psalmorum 70, 18)
et justitiam tuam, Deus, usque in altissima ; quæ fecisti magnalia, Deus: quis similis tibi? (Liber Psalmorum 70, 19)