Mosaico decorativo

Found 636 Results for: Deum

  • A die qua eduxit patres nostros de terra Ægypti, usque ad diem hanc, eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum: et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius: (Liber Baruch 1, 19)

  • et statuam illis testamentum alterum sempiternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: et non movebo amplius populum meum, filios Israël, a terra quam dedi illis. (Liber Baruch 2, 35)

  • venundati estis gentibus non in perditionem: sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis. (Liber Baruch 4, 6)

  • Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo. (Liber Baruch 4, 7)

  • Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem. (Liber Baruch 4, 8)

  • Exemplar epistolæ quam misit Jeremias ad abducendos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum, ut annuntiaret illis secundum quod præceptum est illi a Deo. Propter peccata quæ peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonis. (Liber Baruch 6, 1)

  • Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent. (Prophetia Ezechielis 10, 20)

  • ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. (Prophetia Ezechielis 11, 20)

  • ut non erret ultra domus Israël a me, neque polluatur in universis prævaricationibus suis: sed sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum, ait Dominus exercituum. (Prophetia Ezechielis 14, 11)

  • Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 34, 24)

  • Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris: et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. (Prophetia Ezechielis 36, 28)

  • Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum cæli, (Prophetia Danielis 2, 19)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina