Found 1045 Results for: Deo

  • Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo. (Epistula I Ioannis 4, 4)

  • Ipsi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit. (Epistula I Ioannis 4, 5)

  • Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos ; qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris. (Epistula I Ioannis 4, 6)

  • Carissimi, diligamus nos invicem: quia caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. (Epistula I Ioannis 4, 7)

  • Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. (Epistula I Ioannis 4, 15)

  • Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. (Epistula I Ioannis 4, 16)

  • Et hoc mandatum habemus a Deo: ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. (Epistula I Ioannis 4, 21)

  • Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. (Epistula I Ioannis 5, 1)

  • Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. (Epistula I Ioannis 5, 4)

  • Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. (Epistula I Ioannis 5, 18)

  • Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est. (Epistula I Ioannis 5, 19)

  • Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate. (Epistula II Ioannis 1, 3)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina