Found 1517 Results for: Dei
Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. (Evangelium secundum Marcum 7, 9)
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis. (Evangelium secundum Marcum 7, 13)
Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et cœpit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia. (Evangelium secundum Marcum 8, 25)
Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum. (Evangelium secundum Marcum 8, 33)
Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute. (Evangelium secundum Marcum 8, 39)
Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, (Evangelium secundum Marcum 9, 46)
Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. (Evangelium secundum Marcum 10, 14)
Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. (Evangelium secundum Marcum 10, 15)
Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ! (Evangelium secundum Marcum 10, 23)
Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire ! (Evangelium secundum Marcum 10, 24)
Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. (Evangelium secundum Marcum 10, 25)
Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei. (Evangelium secundum Marcum 11, 22)