Found 1517 Results for: Dei
et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege ejus, quam posuit nobis per servos suos prophetas. (Prophetia Danielis 9, 10)
Et omnis Israël prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam: et stillavit super nos maledictio et detestatio quæ scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei. (Prophetia Danielis 9, 11)
Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei: (Prophetia Danielis 9, 20)
Et ait ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos. (Prophetia Danielis 10, 12)
Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium. (Prophetia Danielis 13, 55)
Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. (Prophetia Danielis 13, 64)
Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus. (Prophetia Danielis 14, 36)
Et erit numerus filiorum Israël quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis. (Prophetia Osee 1, 10)
Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordei. (Prophetia Osee 3, 2)
Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. (Prophetia Osee 4, 1)
Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. (Prophetia Osee 4, 6)
Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta. (Prophetia Osee 6, 6)