Mosaico decorativo

Found 1517 Results for: Dei

  • Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten. (Liber Ieremiae 46, 10)

  • Vox fugientium, et eorum qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi ejus. (Liber Ieremiae 50, 28)

  • Protulit Dominus justitias nostras: venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri. (Liber Ieremiae 51, 10)

  • Teth. Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei. (Lamentationes 3, 26)

  • Et hæc verba libri quæ scripsit Baruch filius Neriæ, filii Maasiæ, filii Sedeciæ, filii Sedei, filii Helciæ, in Babylonia, (Liber Baruch 1, 1)

  • Et dixerunt: Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocautomata et thus: et facite manna, et offerte pro peccato, ad aram Domini Dei nostri: (Liber Baruch 1, 10)

  • et non fuimus subjectibiles illi, et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in mandatis ejus, quæ dedit nobis. (Liber Baruch 1, 18)

  • Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos: (Liber Baruch 1, 21)

  • et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri. (Liber Baruch 1, 22)

  • et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis. (Liber Baruch 2, 8)

  • Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi Babyloniæ, defectionem vestram faciam de civitatibus Juda, et a foris Jerusalem, (Liber Baruch 2, 22)

  • Domine omnipotens, Deus Israël, audi nunc orationem mortuorum Israël, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala. (Liber Baruch 3, 4)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina