Found 1517 Results for: Dei
Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat præpositus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobiæ. (Liber Nehemiae 13, 4)
Et veni in Jerusalem, et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiæ, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei. (Liber Nehemiae 13, 7)
præcepique et emundaverunt gazophylacia : et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus. (Liber Nehemiae 13, 9)
et egi causam adversus magistratus, et dixi : Quare dereliquimus domum Dei ? et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis. (Liber Nehemiae 13, 11)
Memento mei, Deus meus, pro hoc, et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei, et in cæremoniis ejus. (Liber Nehemiae 13, 14)
Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat. (Liber Thobis 1, 8)
sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ. (Liber Thobis 2, 14)
In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei : (Liber Thobis 3, 24)
Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum : et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri. (Liber Thobis 4, 6)
Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit : Unde te habemus, bone juvenis ? (Liber Thobis 5, 6)
Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. (Liber Thobis 5, 27)
Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat. (Liber Thobis 11, 19)