Found 1517 Results for: Dei
Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem: tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es: fac quod placitum est tibi. (Liber II Samuelis 19, 27)
et dedit eos in manus Gabaonitarum: qui crucifixerunt eos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei. (Liber II Samuelis 21, 9)
Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël: (Liber II Samuelis 23, 1)
Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël: Dominator hominum, justus dominator in timore Dei, (Liber II Samuelis 23, 3)
Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus : ut custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi : ut intelligas universa quæ facis, et quocumque te verteris : (Liber I Regum 2, 3)
Abiathar quoque sacerdoti dixit rex : Vade in Anathoth ad agrum tuum : equidem vir mortis es : sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus. (Liber I Regum 2, 26)
Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium. (Liber I Regum 3, 28)
Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus. (Liber I Regum 5, 3)
Quam ob rem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens : Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse ædificabit domum nomini meo. (Liber I Regum 5, 5)
Voluitque David pater meus ædificare domum nomini Domini Dei Israël : (Liber I Regum 8, 17)
Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est : stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus : et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël. (Liber I Regum 8, 20)
Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens : (Liber I Regum 12, 22)