Found 995 Results for: David in generatione

  • Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. (Liber Genesis 7, 1)

  • Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus. (Liber Genesis 15, 16)

  • Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem. (Liber Exodus 17, 16)

  • Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini. (Liber Deuteronomii 23, 8)

  • Vicinæ autem mulieris congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noëmi: vocaverunt nomen ejus Obed: hic est pater Isai, patris David. (Liber Ruth 4, 17)

  • Obed genuit Isai, Isai genuit David. (Liber Ruth 4, 22)

  • Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha. (Liber I Samuelis 16, 13)

  • Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis. (Liber I Samuelis 16, 19)

  • Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hædum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli. (Liber I Samuelis 16, 20)

  • Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger. (Liber I Samuelis 16, 21)

  • Misitque Saul ad Isai, dicens: Stet David in conspectu meo: invenit enim gratiam in oculis meis. (Liber I Samuelis 16, 22)

  • Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. (Liber I Samuelis 16, 23)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina