Found 995 Results for: David In Generatione
Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus (Liber II Samuelis 1, 17)
Igitur post hæc consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron. (Liber II Samuelis 2, 1)
Ascendit ergo David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezraëlites, et Abigail uxor Nabal Carmeli: (Liber II Samuelis 2, 2)
sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua: et manserunt in oppidis Hebron. (Liber II Samuelis 2, 3)
Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. (Liber II Samuelis 2, 4)
Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. (Liber II Samuelis 2, 5)
Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare cœpisset super Israël, et duobus annis regnavit: sola autem domus Juda sequebatur David. (Liber II Samuelis 2, 10)
Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium. (Liber II Samuelis 2, 11)
Porro Joab filius Sarviæ, et pueri David, egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscinæ, et illi ex altera. (Liber II Samuelis 2, 13)
Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David. (Liber II Samuelis 2, 15)
Et ortum est bellum durum satis in die illa: fugatusque est Abner et viri Israël a pueris David. (Liber II Samuelis 2, 17)
Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum: et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaële. (Liber II Samuelis 2, 30)
