Found 300 Results for: Cunctis
Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit: quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israël: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis. (Liber II Paralipomenon 12, 13)
Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiæ prophetæ, et Addo videntis, et diligenter exposita: pugnaveruntque adversum se Roboam et Jeroboam cunctis diebus. (Liber II Paralipomenon 12, 15)
et abstulit de cunctis urbibus Juda aras et fana, et regnavit in pace. (Liber II Paralipomenon 14, 5)
In tempore illo, non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum: (Liber II Paralipomenon 15, 5)
Excelsa autem derelicta sunt in Israël: attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus, (Liber II Paralipomenon 15, 17)
Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus. (Liber II Paralipomenon 17, 2)
Constituitque judices terræ in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca, (Liber II Paralipomenon 19, 5)
ait: Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in cælo, et dominaris cunctis regnis gentium: in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere. (Liber II Paralipomenon 20, 6)
Qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Juda, et principes familiarum Israël, veneruntque in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 23, 2)
Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis. (Liber II Paralipomenon 24, 2)
Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea: et offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ. (Liber II Paralipomenon 24, 14)
Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israël: non est enim Dominus cum Israël, et cunctis filiis Ephraim: (Liber II Paralipomenon 25, 7)