Mosaico decorativo

Found 3322 Results for: Cor

  • Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque jussionibus contraire, et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam, (Liber Esther 13, 5)

  • Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis: omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit. (Liber Esther 14, 2)

  • Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum: (Liber Esther 14, 6)

  • tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri qui ei consentiunt. (Liber Esther 14, 13)

  • et super unam quidem innitebatur, quasi præ deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens: (Liber Esther 15, 6)

  • Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput. (Liber Esther 15, 10)

  • Quæ respondit: Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum præ timore gloriæ tuæ. (Liber Esther 15, 16)

  • Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est. (Liber Esther 15, 18)

  • Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. (Liber Iob 1, 5)

  • Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. (Liber Iob 1, 6)

  • repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 19)

  • Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua: et tonso capite corruens in terram, adoravit, (Liber Iob 1, 20)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina