Found 801 Results for: Contra
Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat. (Liber Ecclesiasticus 26, 15)
reliquit enim defensorem domus contra inimicos, et amicis reddentem gratiam. (Liber Ecclesiasticus 30, 6)
Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. (Liber Ecclesiasticus 33, 15)
Sodalis amico condolet causa ventris, et contra hostem accipiet scutum. (Liber Ecclesiasticus 37, 5)
Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus. (Liber Ecclesiasticus 38, 30)
Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse. (Liber Ecclesiasticus 42, 25)
Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia. (Liber Ecclesiasticus 45, 22)
Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphæas ! (Liber Ecclesiasticus 46, 3)
Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios: (Liber Ecclesiasticus 46, 7)
ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis: (Liber Ecclesiasticus 46, 8)
et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ. (Liber Ecclesiasticus 46, 9)
De omni corde suo laudavit Dominum: et dilexit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimicos potentiam: (Liber Ecclesiasticus 47, 10)
