Found 801 Results for: Contra
Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si pejeraverimus: (Liber Iosue 9, 20)
Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhæum in conspectu filiorum Israël, dixitque coram eis: Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Ajalon. (Liber Iosue 10, 12)
Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero: nullusque contra filios Israël mutire ausus est. (Liber Iosue 10, 21)
Transivit autem cum omni Israël de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam: (Liber Iosue 10, 29)
Ascendit quoque cum omni Israël de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam: (Liber Iosue 10, 36)
ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare: (Liber Iosue 11, 2)
Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israël. (Liber Iosue 11, 5)
Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos. (Liber Iosue 11, 18)
Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israël, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Iosue 11, 20)
Et a solitudine usque ad mare Ceneroth contra orientem, et usque ad mare deserti, quod est mare salsissimum, ad orientalem plagam per viam quæ ducit Bethsimoth: et ab australi parte, quæ subjacet Asedoth, Phasga. (Liber Iosue 12, 3)
A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem: terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas. (Liber Iosue 13, 3)
ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath ; (Liber Iosue 13, 5)
