Found 34 Results for: Comederunt
exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas. (Liber Genesis 14, 24)
Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt. (Liber Genesis 19, 3)
Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem : hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan. (Liber Exodus 16, 35)
Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt. (Liber Exodus 24, 11)
quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At illi comederunt et adoraverunt deos earum. (Liber Numeri 25, 2)
et comederunt de frugibus terræ die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni. (Liber Iosue 5, 11)
Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israël, sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan. (Liber Iosue 5, 12)
Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via: veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt: nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat. (Liber Iudicum 14, 9)
Sederuntque simul, ac comederunt et biberunt. Dixitque pater puellæ ad generum suum: Quæso te ut hodie hic maneas, pariterque lætemur. (Liber Iudicum 19, 6)
Mane autem facto, parabat Levites iter. Cui socer rursum: Oro te, inquit, ut paululum cibi capias, et assumptis viribus donec increscat dies, postea proficiscaris. Comederunt ergo simul. (Liber Iudicum 19, 8)
Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt : consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei. (Liber I Regum 19, 21)
Posuit itaque coram eis: qui comederunt, et superfuit juxta verbum Domini. (Liber II Regum 4, 44)