Found 2015 Results for: Christum Domini
Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris. (Liber Thobis 6, 22)
Cumque omnes dixissent : Amen : accesserunt ad convivium : sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant. (Liber Thobis 9, 12)
dicens : Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes, et inveniatis omnia recte circa parentes vestros, et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar. (Liber Thobis 10, 11)
Prope erit interitus Ninive : non enim excidit verbum Domini : et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israël, revertentur ad eam. (Liber Thobis 14, 6)
Et completis annis nonaginta novem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum. (Liber Thobis 14, 16)
Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum. (Liber Iudith 4, 2)
Et fecerunt filii Israël secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim. (Liber Iudith 4, 7)
Et induerunt se sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio: (Liber Iudith 4, 9)
Tunc Eliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israël, allocutusque est eos, (Liber Iudith 4, 11)
dicens: Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini. (Liber Iudith 4, 12)
Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando dejecit: (Liber Iudith 4, 13)
Ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes Dominum, permanebant in conspectu Domini, (Liber Iudith 4, 15)