Mosaico decorativo

Found 530 Results for: Cel

  • Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum. (Liber Isaiae 10, 25)

  • Ecce Dominator, Dominus exercituum, confringet lagunculam in terrore ; et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur. (Liber Isaiae 10, 33)

  • Et subvertentur condensa saltus ferro ; et Libanus cum excelsis cadet. (Liber Isaiae 10, 34)

  • Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen ejus ; notas facite in populis adinventiones ejus ; mementote quoniam excelsum est nomen ejus. (Liber Isaiae 12, 4)

  • Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo ; et super Medaba, Moab ululavit ; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur. (Liber Isaiae 15, 2)

  • Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit. (Liber Isaiae 16, 12)

  • Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi. (Liber Isaiae 22, 16)

  • Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ. (Liber Isaiae 24, 18)

  • Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram ; (Liber Isaiae 24, 21)

  • Quia incurvabit habitantes in excelso ; civitatem sublimem humiliabit: humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem. (Liber Isaiae 26, 5)

  • propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus. (Liber Isaiae 30, 13)

  • Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres: (Liber Isaiae 30, 25)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina