Found 5022 Results for: Arca Autem Noe
Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: (Evangelium secundum Ioannem 21, 1)
Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. (Evangelium secundum Ioannem 21, 4)
Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. (Evangelium secundum Ioannem 21, 8)
Amen, amen dico tibi: cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. (Evangelium secundum Ioannem 21, 18)
Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me. (Evangelium secundum Ioannem 21, 19)
Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu: Domine, hic autem quid? (Evangelium secundum Ioannem 21, 21)
Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus: quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. (Evangelium secundum Ioannem 21, 25)
quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. (Actus Apostolorum 1, 5)
Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate: (Actus Apostolorum 1, 7)
In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti): (Actus Apostolorum 1, 15)
Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est. (Actus Apostolorum 2, 5)
Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. (Actus Apostolorum 2, 6)