Found 5022 Results for: Arca Autem Noe
Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. (Evangelium secundum Ioannem 4, 32)
Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. (Evangelium secundum Ioannem 4, 39)
Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 43)
Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret. (Evangelium secundum Ioannem 4, 51)
Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. (Evangelium secundum Ioannem 5, 2)
Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. (Evangelium secundum Ioannem 5, 4)
Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. (Evangelium secundum Ioannem 5, 5)
Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri? (Evangelium secundum Ioannem 5, 6)
Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo. (Evangelium secundum Ioannem 5, 9)
Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco. (Evangelium secundum Ioannem 5, 13)
Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. (Evangelium secundum Ioannem 5, 17)
Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 34)