Found 5022 Results for: Arca Autem Noe
Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Joannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? (Evangelium secundum Lucam 7, 20)
(In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.) (Evangelium secundum Lucam 7, 21)
Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo. (Evangelium secundum Lucam 7, 28)
Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. (Evangelium secundum Lucam 7, 30)
Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt? (Evangelium secundum Lucam 7, 31)
Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit. (Evangelium secundum Lucam 7, 36)
Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est. (Evangelium secundum Lucam 7, 39)
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. (Evangelium secundum Lucam 7, 44)
Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. (Evangelium secundum Lucam 7, 45)
Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento unxit pedes meos. (Evangelium secundum Lucam 7, 46)
Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. (Evangelium secundum Lucam 7, 47)
Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata. (Evangelium secundum Lucam 7, 48)