Found 5022 Results for: Arca Autem Noe
Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob. (Liber Genesis 36, 6)
Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, (Liber Genesis 36, 9)
Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 12)
Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 13)
Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 17)
Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 18)
Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. (Liber Genesis 36, 22)
Habuit autem filios Disan: Hus et Aram. (Liber Genesis 36, 28)
Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi: (Liber Genesis 36, 31)
Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra. (Liber Genesis 36, 33)
Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est. (Liber Genesis 37, 1)
Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam. (Liber Genesis 37, 3)