Found 573 Results for: Arc
Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram. (Liber Genesis 9, 16)
Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. (Liber Genesis 9, 18)
si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? (Liber Genesis 18, 24)
Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi. (Liber Genesis 19, 16)
Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. (Liber Genesis 21, 16)
Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis, (Liber Genesis 27, 3)
Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. (Liber Genesis 32, 25)
Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit. (Liber Genesis 32, 32)
tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. (Liber Genesis 39, 20)
Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. (Liber Genesis 39, 21)
misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph. (Liber Genesis 40, 3)
At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur. (Liber Genesis 40, 4)