Found 289 Results for: Apud
Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 26)
Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 25)
At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)
In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 55)
At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 15)
Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. (Evangelium secundum Marcum 9, 9)
Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me. (Evangelium secundum Marcum 9, 18)
Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum. (Evangelium secundum Marcum 10, 27)
quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ. (Evangelium secundum Marcum 14, 49)
Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. (Evangelium secundum Lucam 1, 30)
quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. (Evangelium secundum Lucam 1, 37)
Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines. (Evangelium secundum Lucam 2, 52)