Found 304 Results for: Animam

  • Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens : Hæc mihi faciant dii, et hæc addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis. (Liber I Regum 19, 2)

  • et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animæ suæ ut moreretur, et ait : Sufficit mihi, Domine : tolle animam meam : neque enim melior sum quam patres mei. (Liber I Regum 19, 4)

  • At ille respondit : Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël : altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam. (Liber I Regum 19, 10)

  • Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël : altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam. (Liber I Regum 19, 14)

  • Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait: Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt. (Liber II Regum 1, 13)

  • (cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum. (Liber Thobis 1, 12)

  • Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. (Liber Thobis 3, 16)

  • Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus : (Liber Thobis 4, 3)

  • quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. (Liber Thobis 4, 11)

  • Et dixerunt ad eam: Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum. (Liber Iudith 10, 15)

  • Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus ; pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus: amputavit pugione cervicem ejus. (Liber Iudith 16, 11)

  • rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es præ cunctis Judæis: (Liber Esther 4, 13)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina