Found 14 Results for: Ambulans
et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. (Liber Deuteronomii 6, 7)
Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis, (Liber Deuteronomii 22, 6)
Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in præceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama. (Liber I Regum 3, 3)
in peccatis suis quæ peccaverat, faciens malum coram Domino, et ambulans in via Jeroboam, et in peccato ejus, quo fecit peccare Israël. (Liber I Regum 16, 19)
Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum ; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. (Liber Psalmorum 100, 6)
Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. (Liber Proverbiorum 14, 2)
Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus. (Liber Proverbiorum 28, 6)
Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat. (Liber Ecclesiastes 10, 3)
Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 25)
Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos. (Evangelium secundum Marcum 6, 48)
Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum. (Actus Apostolorum 3, 8)