Found 1400 Results for: Album Filii Senaá
Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt: (Liber Sapientiae 11, 5)
Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem ; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. (Liber Sapientiae 14, 15)
ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. (Liber Sapientiae 16, 26)
Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. (Liber Ecclesiasticus 2, 11)
Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio. (Liber Ecclesiasticus 3, 1)
Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis. (Liber Ecclesiasticus 3, 2)
Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. (Liber Ecclesiasticus 3, 13)
Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum. (Liber Ecclesiasticus 7, 25)
Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii: (Liber Ecclesiasticus 16, 3)
Doctrinam oris audite, filii: et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis. (Liber Ecclesiasticus 23, 7)
non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum: (Liber Ecclesiasticus 23, 35)
Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. (Liber Ecclesiasticus 33, 22)