Found 206 Results for: Adversus

  • De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus. (Liber II Maccabaeorum 1, 11)

  • De his ergo cœpit judicium adversus Menelaum agitari. (Liber II Maccabaeorum 4, 43)

  • Decretum autem exiit in proximas gentilium civitates, suggerentibus Ptolemæis, ut pari modo et ipsi adversus Judæos agerent, ut sacrificarent: (Liber II Maccabaeorum 6, 8)

  • et de prælio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis hæsitantibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia, propter auxilium illis datum de cælo, et beneficia pro his plurima consecuti sunt. (Liber II Maccabaeorum 8, 20)

  • congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Judæos, existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum, (Liber II Maccabaeorum 11, 2)

  • venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem qui ab igne refugerant, gladio peremit. (Liber II Maccabaeorum 12, 6)

  • At Machabæus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos. (Liber II Maccabaeorum 12, 20)

  • Anno centesimo quadragesimo nono, cognovit Judas Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Judæam, (Liber II Maccabaeorum 13, 1)

  • et tenuisse regiones adversus Antiochum, et ducem ejus Lysiam. (Liber II Maccabaeorum 14, 2)

  • Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici hostiliter se habentes adversus Judam, inflammaverunt Demetrium. (Liber II Maccabaeorum 14, 11)

  • ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum. Et hic quidem ita peroravit. (Liber II Maccabaeorum 15, 24)

  • Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit. (Liber Proverbiorum 3, 30)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina