Found 206 Results for: Adversus
Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 14)
Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 26)
Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 18)
Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, (Evangelium secundum Matthaeum 20, 11)
Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)
Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. (Evangelium secundum Marcum 3, 6)
Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra. (Evangelium secundum Marcum 11, 25)
Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant. (Evangelium secundum Marcum 14, 55)
Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant. (Evangelium secundum Marcum 14, 56)
Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes: (Evangelium secundum Marcum 14, 57)
Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? (Evangelium secundum Lucam 14, 31)
Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. (Evangelium secundum Lucam 21, 10)