Found 10566 Results for: Ad
Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian : Vade, et revertere in Ægyptum, mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam. (Liber Exodus 4, 19)
Dicesque ad eum : Hæc dicit Dominus : Filius meus primogenitus Israël. (Liber Exodus 4, 22)
Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum. (Liber Exodus 4, 27)
Locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Moysen : et fecit signa coram populo, (Liber Exodus 4, 30)
et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum : et proni adoraverunt. (Liber Exodus 4, 31)
Dixeruntque : Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius. (Liber Exodus 5, 3)
Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra. (Liber Exodus 5, 4)
Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas. (Liber Exodus 5, 7)
Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas : (Liber Exodus 5, 10)
Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas. (Liber Exodus 5, 12)
Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ? (Liber Exodus 5, 15)
Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone : (Liber Exodus 5, 20)
