Found 312 Results for: Aaron
Misique Moysen et Aaron, et percussi Ægyptum multis signis atque portentis. (Liber Iosue 24, 5)
Eleazar quoque filius Aaron mortuus est: et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, quæ data est ei in monte Ephraim. (Liber Iosue 24, 33)
et Phinees filius Eleazari filii Aaron præpositus domus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere? Quibus ait Dominus: Ascendite: cras enim tradam eos in manus vestras. (Liber Iudicum 20, 28)
Et ait Samuel ad populum: Dominus, qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra Ægypti. (Liber I Samuelis 12, 6)
quomodo Jacob ingressus est in Ægyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum: et misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de Ægypto, et collocavit eos in loco hoc. (Liber I Samuelis 12, 8)
Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar. (Liber I Paralipomenon 6, 3)
Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præceperat Moyses servus Dei. (Liber I Paralipomenon 6, 49)
Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus, (Liber I Paralipomenon 6, 50)
Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant. (Liber I Paralipomenon 6, 54)
Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus, (Liber I Paralipomenon 6, 57)
Jojada quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti. (Liber I Paralipomenon 12, 27)
necnon et filios Aaron, et Levitas. (Liber I Paralipomenon 15, 4)