Mosaico decorativo

Found 22502 Results for: És

  • Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob, (Liber Genesis 34, 6)

  • ecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset. (Liber Genesis 34, 7)

  • Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ: date eam illi uxorem: (Liber Genesis 34, 8)

  • et jungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite, (Liber Genesis 34, 9)

  • et habitate nobiscum: terra in potestate vestra est: exercete, negotiamini, et possidete eam. (Liber Genesis 34, 10)

  • Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait: Inveniam gratiam coram vobis: et quæcumque statueritis, dabo: (Liber Genesis 34, 11)

  • Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis: (Liber Genesis 34, 13)

  • Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos. (Liber Genesis 34, 14)

  • Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ; (Liber Genesis 34, 15)

  • tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus. (Liber Genesis 34, 16)

  • nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui. (Liber Genesis 34, 19)

  • Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum: (Liber Genesis 34, 20)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina