Mosaico decorativo

Found 22502 Results for: És

  • Unus Dominus, una fides, unum baptisma. (Epistula ad Ephesios 4, 5)

  • Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. (Epistula ad Ephesios 4, 6)

  • Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. (Epistula ad Ephesios 4, 7)

  • Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ? (Epistula ad Ephesios 4, 9)

  • Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia. (Epistula ad Ephesios 4, 10)

  • Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, (Epistula ad Ephesios 4, 11)

  • donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi: (Epistula ad Ephesios 4, 13)

  • ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. (Epistula ad Ephesios 4, 14)

  • Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: (Epistula ad Ephesios 4, 15)

  • Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, (Epistula ad Ephesios 4, 17)

  • tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, (Epistula ad Ephesios 4, 18)

  • qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam. (Epistula ad Ephesios 4, 19)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina