Found 22502 Results for: És
Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata. (Liber Exodus 34, 34)
Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos. (Liber Exodus 34, 35)
Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur. (Liber Exodus 35, 2)
Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati. (Liber Exodus 35, 3)
Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens : (Liber Exodus 35, 4)
pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim, (Liber Exodus 35, 7)
lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis. (Liber Exodus 35, 9)
Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit : (Liber Exodus 35, 10)
tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases : (Liber Exodus 35, 11)
arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur : (Liber Exodus 35, 12)
altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi : (Liber Exodus 35, 15)
cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli, (Liber Exodus 35, 17)