Found 18 Results for: volebat

  • Cumque esset in itinere, in deversorio, occurrit ei Dominus et volebat occidere eum. (Liber Exodus 4, 24)

  • Diverteruntque ad eam, ut manerent ibi; quo cum intrassent, sedebant in platea civitatis, et nullus eos recipere volebat hospitio. (Liber Iudicum 19, 15)

  • Et angustiatus est David valde; volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus. Confortatus est autem David in Domino Deo suo (Liber I Samuelis 30, 6)

  • Post haec non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed iterum faciebat de novissimis populi sacerdotes excelsorum; quicumque volebat, implebat eius manum, ut fieret sacerdos excelsorum. (Liber I Regum 13, 33)

  • Et descendit puer lavare pedes in flumen, et exsiliens piscis de aqua magnus volebat gluttire pedem pueri, et exclamavit. (Liber Thobis 6, 3)

  • Et tradidit ei dimidium exercitum et elephantos et mandavit ei de omnibus, quae volebat, et de inhabitantibus Iudaeam et Ierusalem, (Liber I Maccabaeorum 3, 34)

  • Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel, et Alcimus dux erat eorum, qui volebat fieri sacerdos; (Liber I Maccabaeorum 7, 5)

  • Et exaltatum est cor eius, et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius, ut tolleret eos. (Liber I Maccabaeorum 16, 13)

  • Substantia enim tua dulcedinem tuam in filios ostendebat; et deserviens sumentis voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur. (Liber Sapientiae 16, 21)

  • Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus et linguae tremebant et metuebant eum; quos volebat, interficiebat et, quos volebat, percutiebat et, quos volebat, exaltabat et, quos volebat, humiliabat. (Prophetia Danielis 5, 19)

  • Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat: (Evangelium secundum Marcum 6, 19)

  • Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos. (Evangelium secundum Marcum 6, 48)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina