Found 84 Results for: viis
Occurris laetanti, facienti iustitiam et his, qui in viis tuis recordantur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis a saeculo nos salvabimur. (Liber Isaiae 64, 4)
Leva oculos tuos ad colles et vide, ubi non prostrata sis. In viis sedebas exspectans eos quasi Arabs in solitudine; et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitia tua. (Liber Ieremiae 3, 2)
et homines, quibus prophetant, erunt proiecti in viis Ierusalem prae fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiae eorum, et effundam super eos malum suum. (Liber Ieremiae 14, 16)
Et ventilavi eos ventilabro in portis terrae; orbavi et disperdidi populum meum: a viis suis non sunt reversi. (Liber Ieremiae 15, 7)
Quia oblitus est mei populus meus, vanitati sacrificantes et impingentes in viis suis, in semitis antiquis, ut ambularent per calles in itinere non trito, (Liber Ieremiae 18, 15)
HE. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis; qui nutriebantur in coccinis, amplexati sunt stercora. (Lamentationes 4, 5)
Iustificationes autem eius non cognoverunt neque ambulaverunt in viis mandatorum Dei neque semitas disciplinae in iustitia eius ingressi sunt. (Liber Baruch 4, 13)
Mulieres autem circumdatae funibus in viis sedent succendentes furfurem; (Liber Baruch 6, 42)
Sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti; quasi parum fuisset, sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis. (Prophetia Ezechielis 16, 47)
Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis et vivat? (Prophetia Ezechielis 18, 23)
perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. (Prophetia Ezechielis 28, 15)
Si autem commonueris impium, ut a viis suis convertatur, et ille non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti. (Prophetia Ezechielis 33, 9)