Found 246 Results for: vestra
Quis est in vobis, qui claudat ostia, ne incendatis altare meum gratuito? Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum; et munus non suscipiam de manu vestra. (Prophetia Malachiae 1, 10)
Et dicitis: “Quantus labor!”, et despicitis illam, dicit Dominus exercituum. Et infertis de rapinis claudum et languidum et infertis sicut munus. Numquid suscipiam illud de manu vestra?, dicit Dominus. (Prophetia Malachiae 1, 13)
Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra; (Prophetia Malachiae 2, 13)
Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus; (Prophetia Malachiae 3, 13)
Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 12)
Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 16)
Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 20)
si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 15)
et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 13)
Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 38)
Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 20)
Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra”. (Evangelium secundum Marcum 11, 25)