Found 523 Results for: vero

  • Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in clarita tem tamquam a Domini Spiritu. (Epistula II ad Corinthios 3, 18)

  • nunc vero et facto perficite, ut, quemadmodum promptus est animus velle, ita sit et perficere ex eo, quod habetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 11)

  • vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me. (Epistula ad Galatas 2, 20)

  • Illud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servit enim cum filiis suis. (Epistula ad Galatas 4, 25)

  • Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores (Epistula ad Ephesios 4, 11)

  • Fratres, ego me non arbitror comprehendisse; unum autem: quae quidem retro sunt, obliviscens, ad ea vero, quae ante sunt, extendens me (Epistula ad Philippenses 3, 13)

  • ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 9)

  • Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. (Epistula I ad Timotheum 6, 11)

  • Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro. (Epistula II ad Timotheum 2, 22)

  • Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris, (Epistula II ad Timotheum 3, 14)

  • Tu vero vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple. (Epistula II ad Timotheum 4, 5)

  • Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus. (Epistula ad Hebraeos 3, 6)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina