Found 2859 Results for: verbum Dei Israel
Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israel de medio eorum”. (Liber Exodus 7, 5)
Qui respondit: “Cras”. At ille: “Iuxta verbum, inquit, tuum faciam, ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. (Liber Exodus 8, 6)
Fecitque Dominus iuxta verbum Moysi, et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris; (Liber Exodus 8, 9)
qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a pharaone et a servis suis et a populo eius; non superfuit ne una quidem. (Liber Exodus 8, 27)
et distinguet Dominus inter possessiones Israel et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino pereat ex his, quae pertinent ad filios Israel. (Liber Exodus 9, 4)
Constituitque Dominus tempus dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra”. (Liber Exodus 9, 5)
Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die, mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit. (Liber Exodus 9, 6)
Et misit pharao ad videndum; nec erat quidquam mortuum de his, quae possidebat Israel. Ingravatumque est cor pharaonis, et non dimisit populum. (Liber Exodus 9, 7)
Qui timuit verbum Domini de servis pharaonis, fecit confugere servos suos et iumenta in domos; (Liber Exodus 9, 20)
Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israel, grando non cecidit. (Liber Exodus 9, 26)
Egressusque Moyses a pharaone ex urbe tetendit manus ad Dominum; et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra effundebatur pluvia super terram. 34 Videns autem pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua, auxit peccatum; 35 et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis; nec dimisit filios Israel, sicut dixerat Dominus per manum Moysi. (Liber Exodus 9, 33)
Et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel. (Liber Exodus 10, 20)