Found 71 Results for: venite
Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 34)
Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 6)
Et dixit eis Iesus: “Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum”. (Evangelium secundum Marcum 1, 17)
Et ait illis: “Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum”. Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant. (Evangelium secundum Marcum 6, 31)
Coloni autem illi dixerunt ad invicem: “Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas”. (Evangelium secundum Marcum 12, 7)
Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: “Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati”. (Evangelium secundum Lucam 13, 14)
et misit servum suum hora cenae dicere invitatis: “Venite, quia iam paratum est”. (Evangelium secundum Lucam 14, 17)
Dicit eis: “Venite et videbitis”. Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima. (Evangelium secundum Ioannem 1, 39)
“Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci; numquid ipse est Christus?”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 29)
Dicit eis Iesus: “Venite, prandete”. Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: “Tu quis es?”, scientes quia Dominus est. (Evangelium secundum Ioannem 21, 12)
Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna dicens omnibus avibus, quae volabant per medium caeli: “Venite, congregamini ad cenam magnam Dei, (Apocalypsis Ioannis 19, 17)